- ACADEMIA
- ACADEMIAetsi usu commune, sive, ut vulgoloquuntur, appellativum factum sit, proprie tamen ita dicebatur nemorosus extra Athenas locus, in quo Philosophiam primus docuir Plato. Sunt qui derivent ab ἑκὰς et δρ῀μος, seorsim a populo; remore scil. a populari consuetudine. Basilius orat. de Temper. et Incontinentiâ art: Platonem ferunt, cum animo percepisset nocumentum, quod ex corpore proficisci solet, de industriâ Academiam elegisse, locum Atticae vel maxime pestilentem, ut ita praecideret nimis bonam corporis dispositionem, veluti superfluam quandam vitis fertilitatem. Alludit ad Ἀκη acies, et δῆμος populus. In Academiâ siquidem acuebantur hominum ingenia: aut ab ἄκος, i. e. Medela, et δῆμος, quod ibi sit ἰατρείον ψυχῶν, officina sanandi animos. Alias quoque eius generis allusiunculas fingunt; sed certum est fuisse prius Ε᾿καδεμία, ac sic vocari ab Ecademo Heroe, quod (praeter Suidam) ex Timonis versibus probat Hesych. Illusiris: ex iis vero et Eupolide, Laertius, uterque in Platone. Respexiteodem Horat. l. 2. Ep. 2.Adiecêre bonae paulo plus artis Athenae;Scilicet ut possim curvo dignoscere rectum,Atque inter silvas Ecademi quaerere verum.Quamquam in quibusdam libris Academi legitur. Quod autem penultima vocis Academia, nunc correpta inveniatur, nunc porrecta; id ex eo est, quod Graeci nunc Α᾿καδημία dicant, nunc Ἀκαδήμεια. Corripiuntitaque Claudian. Paneg. Mani. Theod. 3. v. 94.In Latium spretis Academia migrat Athenis.Et Sidonius in Epithal. Polemii v. 120.Obviet et quamquam totis Academia sectis.Producit Cicero l. 1. de Divinat. c. 13. cum ait,Inque Academiâ umbriferâ, nitidoque Lyceo,Fuderunt claras fecundi pectoris artes.Nec non Laurea Tullius, de que infra. Cicero autem villam quandam suam, hodie Bagni di Tritolis, ab Averno lacu Puteolos tendentibus, impositam littori, celebratam porticu et nemore Academiam appelle it, ab exemplo Athenarum, ibi compositis voluminibus. In eaminurea Tullius e libertis eius, carmen scripsit, quod legitur apud Pline Seniorem. l. 3. c. 2.Quo tuo Romanae vindex clarissime linguae,Silva locô melius surgere iussa viret,Atque Academiae celebratam nomine villam,Nunc reparat cultu sub potiore Vetus:Hic etiam apparent lymphae non ante repertae:Languida quae insuso lumina rore levant.Nimirum locus ipse sui Ciceronis honoriHoc dedit, haec fontes cum patefecit ope.Ut, quoniam totum legitur sine sine per orbem,Sint plures oculis quae medeantur aquae.Hesych. Α᾿καδημία, λοῦτρον, καὶ πόλις. Addit Phavorinus. καὶ τόπος Κεραμεικὸς, οὕτως δ᾿καλεῖτα. Nic.Lloydius. In hac Academia ridere non licebat; cuius rei rationem reddentem vide Aelian. Var. Hist. l. 3. c. 35. Ab Academia, ubi Plato docere solitus est, Academica secta nomen habuit, quae loci quoque nomine subinde venit. Unde Academia triplex apud auctores, Vetus, Nova et Media. Plato Veteris princeps fuit, quae demum sie vocari incepit, postquam Arcesilas alteram induxit. Fuit illa mixta ex Heracliticâ, Pythagoricâ et Socraticâ: unde illis, qui uno Socrare contenti erant, miscellâ hac corrumpere Philosophiam genuinam Plato visus fuit. Vide Laertium in Platone, Hesych. Illustrem, Apuleium de dogm. Plat. etc. Decem vero sunt Dialogi, quibus omnem Philosophiam comprehendisse existimatur, teste Iamblicho: Agnovit is unum esse Deum, summum opificem untversi: sed praeter eumstatuit Deos duplices, Daemones et Heroas: quibus et ipsis sacra fieri iussit, vide Augustin. de C. D. l. 9. c. 8. et 11. Idem mundum coepisse arbitratus est, sed materiam eius Deo coaeternam statuit: quem errorem e Platone Hermogenes haereticus hausit. Ideas porro asseruit, Peripateticis impugnatas ac a SS. Patrum non paucis reiectas: qua parte creditur Gnosticis praeivisse; vide Irenaeum adv. haereses l. 2. c. 19. Tertullian. de Anima etc. Valentino inprimis, qui circa A. C. 150. e Theogoniâ Hesiodi 30. Deos et e Platone Ideas mutuatus, cum Iohannis haec Evangelio miscuit. Nisi forte male de Ideis intellectus Plato est. Ei in Academia successit Speusippus, cui Xenocrates Chalcedonius, Polemo Atheniensis, Crates Atheniensis et Crantor Solensis. Huius diseipulus Arcesilas Mediae auctor ἀκαταληψίαν et ἐποχὴν induxit, docuitque: Nihil percipi posse, eoque in omnibus esse cohibendum assensum. Sic, cum Philosophia ad summum iam incrementum pervenisset, verba sunt Lactantii l. 3. c. 6. repente exstitit Academia tamquam senectus eius, quae illam (ignorantiâ introductâ) consiceret iam deflorescentem. Discipulus Arcesilae fuit Lacydes, Lacydi Telecles et Evander, cui Hegesippus Pergamenus Laertio, Hegesilaus Clementi, ultimus Academiae mediae assertor successit: Qui enim Hegesippum excepit Carneades Cyrenaeus, Novam is seu tertiam Academiam fundavit: quae a mediâ duplici ratione differebat. Primo enim Arcesilas e rebus verum sustulit, Carneades aliquid verum aut falsum esse fassus est, saltem negavit in nobis κειτήειον seu artem iudicandi verumque a falso discernendi esse, vide Cicer. in Lucullo. Dein Carneades quidem assensum cohibuit ob rei incertum, non tamen negavit aliquid esse probabile, aut contra: quale nihil Arcesilas, vide Cicer. Acad. Qu. l. 4. c. 6. Post Carneadem docuit Clitomachus Carthagi nensis, in quo successio Academiae novae desiit. Quidam triplici huic Academiae addunt quoque Quartam, cuius Philo et Charmidas Clitomachi successores auctores fuêre, quaeque paulo propius ad veterem accessit: et Quintam, ab Antiochô fundatore, qui veterem Academiam instauravit, nisi quod de κειτηείῳ Sroicis accederet, Antiochiam dictam. Post hunc, qui sequentibus saeculis Platonis dogmatis insisterent, pro Academicis Platonici dici maluerunt. Vide infra suô loco, et plura in hanc rem, apud Voss. de Philosoph. Sectis. c. 12, 13, 14, 15. et Georg. Hornium Histor. Philosophicae l. 3. c. 20. De Academiis Hebraeorum, Graecorum, Romanorum, Christranorum, aliquid infra ubi de Canonicorum Collegiis item vocibus Collegium, Schola etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.